monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 5
Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio. Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Deum hominem natum, simul et eiusdem nativitatis ministros. Festinemus et nos, fratres mei, non passibus pedum, sed bonorum profectibus operum videre eamdem glorificatam humanitatem cum eiusdem ministris digna servitutis suae mercede remuneratis; festinemus videre illum in divina Patris ac sua maiestate fulgentem. Festinemus, inquam, nam non est tanta beatitudo cum desidia ac torpore quaerenda, sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. Nam ipse cursum nostrum data manu iuvare desiderat, delectaturque audire a nobis: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Citius ergo virtutum gressibus sequamur, ut mereamur consequi. Nemo tardet converti ad Dominum, nemo differat de die in diem, ipsum per omnia et ante omnia precantes, ut gressus nostros dirigat secundum eloquium suum, et non dominetur nostri omnis iniustitia.